unus homo nobis cunctando restituit rem;
noenum1 rumores ponebat ante salutem;
ergo plusque2 magisque viri nunc gloria claret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
4. ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit,
senem adulescens ita dilexi, ut aequalem. erat
enim in illo viro comitate condita gravitas, nec
senectus mores mutaverat. quamquam eum colere
coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam
aetate provectum. anno enim post consul primum
fuerat quam ego natus sum, cumque eo quartum
consule adulescentulus miles ad Capuam profectus
sum quintoque anno post ad Tarentum. quaestor
deinde quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum
quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de
donis et muneribus fuit. hic et bella gerebat ut
adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem
iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat;
de quo praeclare familiaris noster Ennius:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.