Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[127]
56. Praeterea cum fato omnia fiant, id quod
alio loco ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui
colligationem causarum omnium perspiciat animo,
nihil eum profecto fallat. qui enim teneat causas
rerum futurarum, idem necesse est omnia teneat,
quae futura sint. quod cum nemo facere nisi deus
possit, relinquendum est homini, ut signis quibusdam
[p. 362]
consequentia declarantibus futura praesentiat. non
enim illa, quae futura sunt, subito exsistunt, sed est
quasi rudentis explicatio sic traductio temporis nihil
novi efficientis et primum quidque replicantis. quod
et ei vident, quibus naturalis divinatio data est, et
ei, quibus cursus rerum observando notatus est. qui
etsi causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum
et notas cernunt; ad quas adhibita memoria et
diligentia et monumentis superiorum efficitur ea
divinatio, quae artificiosa dicitur, extorum, fulgorum,
ostentorum signorumque caelestium.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.