vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae,quis est qui ranunculos hoc videre suspicari possit? sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
cum clamore paratis inanis fundere voces
absurdoque sono fontis et stagna cietis.
mollipedesque boves spectantes lumina caelinon quaero cur, quoniam quid eveniat intellego. [p. 240]
naribus umiferum duxere ex aëre sucum.
iam vero semper viridis semperque gravata”
lentiscus triplici solita grandescere fetu
ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.