Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[47]
Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus
praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem
proficiscens Callanus Indus, cum inscenderet in
rogum ardentem, ' O praeclarum discessum,' inquit,
[p. 276]
'e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore
cremato in lucem animus excesserit!' Cumque
Alexander eum rogaret, si quid vellet, ut diceret,
' Optime,' inquit; ' propediem te videbo.' Quod ita
contigit; nam Babylone paucis post diebus Alexander est mortuus. discedo parumper a somniis, ad
quae mox revertar. qua nocte templum Ephesiae
Dianae deflagravit, eadem constat ex Olympiade
natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset,
clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae proxima
nocte natam. haec de Indis et magis.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.