Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[92]
Etruria autem de caelo tacta scientissime
animadvertit eademque interpretatur, quid quibusque ostendatur monstris atque portentis. quocirca
bene apud maiores nostros senatus tum, cum florebat
imperium, decrevit, ut de principum filiis sex1
singulis Etruriae populis in disciplinam traderentur,
ne ars tanta propter tenuitatem hominum a religionis
auctoritate abduceretur ad mercedem atque quaestum. Phryges autem et Pisidae et Cilices et Arabum
natio avium significationibus plurimum obtemperant,
quod idem factitatum in Umbria accepimus.
”
1 sex MSS., Dav.; x. ex Müller.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.