Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[93]
42. Ac mihi quidem videntur e locis quoque
ipsis, qui a quibusque incolebantur, divinationum
opportunitates esse ductae. etenim Aegyptii et
[p. 324]
Babylonii in camporum patentium aequoribus habitantes, cum ex terra nihil emineret, quod contemplationi caeli officere posset, omnem curam in siderum
cognitione posuerunt. Etrusci autem, quod religione
imbuti studiosius et crebrius hostias immolabant,
extorum cognitioni se maxime dediderunt, quodque
propter aeris crassitudinem de caelo apud eos multa
fiebant, et quod ob eandem causam multa inusitata
partim e caelo, alia ex terra oriebantur, quaedam
etiam ex hominum pecudumve conceptu et satu,
ostentorum exercitatissimi interpretes exstiterunt.
quorum quidem vim, ut tu soles dicere, verba
ipsa prudenter a maioribus posita declarant. quia
enim ostendunt, portendunt, monstrant, praedicunt,
ostenta, portenta, monstra, prodigia dicuntur.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.