Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[128]
naturam autem eam
dico, qua numquam animus insistens agitatione et
motu esse vacuus potest. is cum languore corporis
nec membris uti nec sensibus potest, incidit in visa
varia et incerta ' ex reliquiis,' ut ait Aristoteles,
'inhaerentibus earum rerum, quas vigilans gesserit
aut cogitaverit.' Quarum perturbatione mirabiles
interdum existunt species somniorum; quae si
alia falsa, alia vera, qua nota internoscantur, scire
sane velim. si nulla est, quid istos interpretes
audiamus? sin quaepiam est, aveo audire, quae sit;
sed haerebunt.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.