Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[144]
70. Quid? ipsorum interpretum coniecturae
nonne magis ingenia declarant eorum quam vim
consensumque naturae? cursor, ad Olympia proficisci cogitans, visus est in somnis curru quadrigarum
vehi. mane ad coniectorem. At ille: 'Vinces,'
inquit; 'id enim celeritas significat et vis equorum.
post idem ad Antiphontem. is autem: ' Vincare,'
inquit, ' necesse est; an non intellegis quattuor ante
te cucurrisse?' Ecce alius cursor—atque horum
somniorum et talium plenus est Chrysippi liber,
plenus Antipatri—sed ad cursorem redeo: ad
interpretem detulit aquilam se in somnis visum
esse factum. At ille: 'Vicisti; ista enim avi
volat nulla vehementius.' Huic eidem Antipho:
[p. 532]
' Baro,' inquit, ' victum te esse non vides? ista enim
avis insectans alias avis et agitans semper ipsa
postrema est.'
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.