Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[147]
Si, igitur, neque deus est effector somniorum,
neque naturae societas ulla cum somniis neque
observatione inveniri potuit scientia, effectum est,
ut nihil prorsus somniis tribuendum sit, praesertim
cum illi ipsi qui ea vident nihil divinent, ei qui
interpretantur coniecturam adhibeant, non naturam,
casus autem innumerabilibus paene saeculis in
omnibus plura mirabilia quam in somniorum visis
effecerit, neque coniectura, quae in varias partis
[p. 536]
duci possit, non numquam etiam in contrarias,
quicquam sit incertius.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.