Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[150]
perfugium videtur omnium laborum et sollicitudinum esse somnus. At ex eo ipso plurimae curae
metusque nascuntur; qui quidem ipsi per se minus
valerent et magis contemnerentur, nisi somniorum
patrocinium philosophi suscepissent, nec ei quidem
contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia
et repugnantia videntes, qui prope iam absoluti et
perfecti putantur. - Quorum licentiae nisi Carneades
restitisset, haud scio an soli iam philosophi iudicarentur. cum quibus omnis fere nobis disceptatio
contentioque est, non quod eos maxime contemnamus, sed quod videntur acutissime sententias
suas prudentissimeque defendere. cum autem proprium sit Academiae iudicium suum nullum interponere, ea probare quae simillima veri videantur,
conferre causas, et quid in quamque sententiam dici
possit expromere, nulla adhibita sua auctoritate
iudicium audientium relinquere integrum ac liberum.
tenebimus hanc consuetudinem, a Socrate traditam,
eaque inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, quam
saepissime utemur.”
“mihi vero,” inquit ille, “nihil potest esse
iucundius.”
Quae cum essent dicta, surreximus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.