Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[18]
7. Qui thesaurum inventum iri aut hereditatem
venturam dicunt, quid sequuntur? aut in qua rerum
natura inest id futurum? quodsi haec eaque, quae
sunt eiusdem generis, habent aliquam talem necessitatem, quid est tandem, quod casu fieri aut forte fortuna
putemus? nihil enim est tam contrarium rationi et
constantiae quam fortuna, ut mihi ne in deum quidem
cadere videatur, ut sciat, quid casu et fortuito futurum
sit. si enim scit, certe illud eveniet; sin certe
[p. 390]
eveniet, nulla fortuna est; est autem fortuna;
rerum igitur fortuitarum nulla praesensio est.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.