Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[48]
Non equidem plane despero ista esse vera, sed
nescio et discere a te volo. nam cum mihi quaedam
casu viderentur sic evenire, ut praedicta essent a
divinantibus, dixisti multa de casu; ut ' Venerium
iaci posse casu quattuor talis iactis, sed quadringentis
centum Venerios non posse casu consistere.' Primum
nescio cur non possint, sed non pugno; abundas
enim similibus. habes et respersionem pigmentorum
et rostrum suis et alia permulta. item Carneadem
fingere dicis de capite Panisci; quasi non potuerit
id evenire casu et non in omni marmore necesse sit
inesse vel Praxitelia capita! illa enim ipsa efficiuntur
detractione, necque quicquam illuc affertur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad lineamenta
oris perventum est, tum intellegas illud quod iam expolitum sit intus fuisse.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.