Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[68]
32. At in Lysandri statuae capite Delphis
extitit corona ex asperis herbis, et quidem subita.
itane? Censes ante coronam herbae extitisse quam
conceptum esse semen? herbam autem asperam
credo avium congestu, non humano satu; iam,
quicquid in capite est, id coronae simile videri
potest. nam quod eodem tempore stellas aureas
Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse, neque
eas usquam repertas esse dixisti,—furum id magis
[p. 448]
factum quam deorum videtur.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.