Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[9]
Etenim me movet illud, quod in primis Carneades
quaerere solebat, quarumnam rerum divinatio esset,
earumne, quae sensibus perciperentur. At eas
quidem cernimus, audimus, gustamus, olfacimus,
tangimus. num quid ergo in his rebus est, quod
provisione aut permotione mentis magis quam natura
ipsa sentiamus? aut num nescio qui ille divinus, si
oculis captus sit, ut Tiresias fuit, possit, quae alba
sint, quae nigra, dicere aut, si surdus sit, varietates
vocum aut modos noscere? ad nullam igitur earum
rerum, quae sensu accipiuntur, divinatio adhibetur.
Atqui ne in eis quidem rebus, quae arte tractantur,
divinatione opus est. etenim ad aegros non vates
aut hariolos, sed medicos solemus adducere, nec
vero, qui fidibus aut tibiis uti volunt, ab haruspicibus accipiunt earum tractationem, sed a musicis.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.