Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[98]
at certe similis nemo Homeri. et, si
ad rem pertinet, quo modo caelo affecto compositisque sideribus quodque animal oriatur, valeat id
necesse est etiam in rebus inanimis; quo quid dici
potest absurdius? L. quidem Tarutius Firmanus,
familiaris noster, in primis Chaldaicis rationibus
eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat
ab iis Parilibus, quibus eam a Romulo conditam
accepimus, Romamque, in iugo cum esset luna, natam
esse dicebat, nec eius fata canere dubitabat.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.