Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[73]
Itaque1 commemorat, ut cygni,
qui non sine causa Apollini dicati sint,2 sed quod ab
eo divinationem habere videantur,3 qua providentes
quid in morte boni sit cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.4
(nec vero de hoc quisquam dubitare posset,5 nisi idem
nobis accideret diligenter de animo cogitantibus, quod
is6 saepe usu venit, qui cum78 acriter oculis deficientem solem intuerentur, ut9 aspectum omnino amitterent;
sic mentis acies se ipsa intuens non numquam hebescit,
ob eamque causam contemplandi diligentiam amittimus. itaque dubitans circumspectans haesitans, multa
adversa reverens10 tamquam in rate11 in mari inmenso [p. 255]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.