Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
quasi de verbo, non de re laboretur. quid me decipis,1
Zeno? nam cum2 id, quod mihi horribile videtur, tu
omnino malum negas esse, capior et scire cupio, quo
modo id, quod ego miserrimum existimem, ne malum
quidem sit. “nihil est” inquit3 “malum nisi quod turpe
atque vitiosum4 est.”5 ad ineptias redis;6 illud enim, quod
me angebat, non eximis. scio dolorem non esse nequitiam;
[p. 295]
desine id me docere: hoc7 doce, doleam necne
doleam, nihil interesse.8 “numquam quicquam” inquit
“ad beate quidem vivendum, quod est in una virtute
positum; sed est tamen reiciendum.” cur? “asperum
est, contra naturam, difficile perpessu,9 triste, durum.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.