Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[69]
itaque Aristoteles veteres philosophos1 accusans, qui existumavissent philosophiam
suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut [p. 352]
gloriosissimos fuisse; sed2 se videre, quod paucis annis
magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore.3 Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam4 exiguam vitam dedisset; quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni
doctrina hominum vita erudiretur. querebatur5 igitur se
tum, cum illa videre coepisset, extingui. quid? ex ceteris philosophis nonne optumus et gravissumus quisque
confitetur multa se ignorare et multa6 sibi etiam atque
etiam esse discenda?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.