Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[57]
quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit,
non libidinosus et cupidus esse? in quo ira, non iracundus? in quo angor, non anxius? in quo timor, non
timidus? libidinosum igitur et iracundum et anxium
et timidum censemus esse sapientem? de cuius excellentia1 multa quidem dici quamvis fuse2 lateque possunt,
[p. 390]
sed brevissime illo modo, sapientiam3 esse4 rerum
divinarum et humanarum scientiam cognitionemque,
quae cuiusque rei causa sit; ex quo efficitur, ut divina imitetur, humana omnia inferiora virtute ducat.
in hanc tu igitur tamquam in mare, quod est ventis
subiectum, perturbationem cadere5 tibi dixisti videri?
quid est quod tantam gravitatem constantiamque perturbet? an inprovisum aliquid aut repentinum? quid
potest accidere tale ei,6 cui nihil, quod homini evenire
possit, non praemeditatum sit? nam quod aiunt nimia7 resecari oportere, naturalia relinqui, quid tandem
potest esse naturale, quod idem nimium esse possit?
sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae
evellenda et extrahenda8 penitus, non circumcidenda
nec amputanda sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.