Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[62]
Quare omnium philosophorum, ut1 ante dixi, una2
ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit3 perturbatione dicendum. itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum
agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum
illud necne sit quod lubidinem4 moveat, sed lubido
ipsa tollenda est, ut, sive,5 quod honestum est, id sit
summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen,
etiamsi6 virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit7 omnibus ad deterrendum adhibenda oratio.
continet autem omnem sedationem animi humana in
conspectu posita natura; quae quo facilius expressa
cernatur, explicanda est oratione communis condicio
lexque vitae.8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.