Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[66]
atque erat facile sequentem eam rationem,
quae maxume1 probatur2 de bonis et malis, negare umquam laetitia adfici posse insipientem, quod nihil umquam haberet boni; sed loquimur nunc more communi.
sint3 sane ista bona, quae putantur, honores4 divitiae
voluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis5 exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio. eodem enim
vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua
laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti6 molestia, sic
nimis7 elati laetitia iure iudicantur leves; et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem
capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet; atque ut cavere8 decet,
timere non decet,9 sic gaudere decet, laetari non decet,
quoniam docendi causa a gaudio laetitiam distinguimus;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.