Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[79]
Ubi sunt ergo isti, qui iracundiam utilem dicunt
—potest utilis esse insania?—aut naturalem? an1 quicquam
[p. 401]
est secundum2 naturam, quod fit repugnante ratione? quo modo autem, si naturalis esset ira,3 aut
alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet
prius quam esset4 ulta,5 ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset6 per iram? ut Alexandrum regem videmus, qui cum interemisset Clitum7 familiarem suum, vix a se manus abstinuit; tanta vis
fuit paenitendi. quibus cognitis quis est qui dubitet8
quin hic quoque motus animi sit totus opinabilis ac
voluntarius? Quis enim dubitarit quin aegrotationes
animi, qualis est avaritia, gloriae cupiditas, ex eo,
quod magni9 aestumetur ea res ex qua animus aegrotat, oriantur?10 unde intellegi debet perturbationem quoque omnem esse in opinione.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.