Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
Non mihi videtur omni1 animi perturbatione posse sapiens vacare.
Aegritudine2 quidem hesterna disputatione videbatur, nisi forte temporis causa nobis3 adsentiebare.4
Minime vero; nam mihi egregie5 probata est oratio tua.
Non igitur existumas cadere in sapientem aegritudinem?
Prorsus non arbitror.
Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit. quid enim? metusne conturbet?
at6 earum rerum est absentium metus, quarum praesentium est aegritudo; sublata7 igitur aegritudine sublatus est metus. restant duae perturbationes, laetitia
gestiens et libido; quae si non cadent in sapientem,
semper8 mens erit tranquilla sapientis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.