previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Addidit hic casu comites Fortuna benigno
Autolycum1 Phlogiumque et Deileonta, secutos
115Herculis arma viros; vagus hos ibi fixerat error.
ut Graiam videre manum puppemque Pelasgum,2
prima ruunt celeres ad litora seque precantur
accipiant socios. nova dux accedere gaudet
nomina desertos et iam sibi currere remos.
120transit Halys3 longisque fluens anfractibus Iris
saevaque Thermodon4 medio sale murmura volvens,
Gradivo sacer et spoliis ditissimus amnis,
donat equos, donat votas cui virgo secures,
cum redit ingenti per Caspia claustra triumpho
125Massageten5 Medumque trahens. est vera propago
sanguinis, est ollis genitor deus. hinc magis alta
Haemonidae petere et monitus non temnere Phinci.
ipse autem comitum conversus ad ora novorum
'vos mihi nunc pugnas' ait 'et victricia' ductor
130'Herculis arma mei vestrasque in litore Martis
interea memorate manus.' sic fatus et aegro
[p. 112] corde silens audit cursus6 bellique labores
virginei, exciderit frenis quae prima remissis,
semianimem patrius quam sanguine vexerit amnis7
135quae pelta latus atque umeros8 nudata pharetris
fugerit Herculeae mox vulnere prensa sagittae,
utque securigeras stimulaverit Ira catervas
fleturusque pater, quantus duce terror in ipsa,
qui furor, insignis quo balteus arserit auro.

140Nocte sub extrema clausis telluris ab antris
pervigil auditur Chalybum labor: arma fatigant
ruricolae, Gradive, tui; sonat9 illa creatrix
prima manus belli terras crudelis in omnes.
nam prius ignoti quam dura cubilia ferri
145eruerent ensesque darent, Odia aegra sine armis
errabant Iraeque inopes et segnis Erinys.
inde Genetaei rupem Iovis, hinc10 Tibarenum
dant virides post terga lacus, ubi deside mitra
feta ligat partuque virum fovet ipsa soluto.
150vos quoque non notae mirati vela carinae
Mossynoeci, et vos11 stabulis Macrones ab altis
Byzeresque12 vagi Philyraeque a nomine dicta
litora, quae cornu pepulit Saturnus equino.

Ultimus inde sinus saevumque cubile Promethei
155cernitur, in gelidas consurgens Caucasus arctos.
ille etiam Alciden Titania13 fata morantem
attulerat tum forte dies; iamque aspera nisu
undique convellens veteris cum strage pruinae
vincula prensa manu saxis abduxerat imis
[p. 113] 160arduus et laevo gravior pede; consonat ingens
Caucasus, et summo pariter cum monte secutae
incubuere trabes, abductaque flumina ponto.
fit fragor, aetherias ceu Iuppiter arduus arces
impulerit imas manus aut Neptunia terras.
165horruit immensum Ponti latus, horruit omnis
Armeniae praetentus Hiber, penitusque recusso
aequore Cyaneas Minyae timuere relictas.
tum gemitu propiore chalybs densusque revulsis14
rupibus audiri montis labor et grave Titan
170vociferans, fixos scopulis dum vellitur artus.
contra autem ignari (quis enim nunc15 credat in illis
montibus Alciden dimissave vota retemptet?)
pergere iter socii; tantum mirantur ab alto
litora discussa sterni nive ruptaque saxa
175et simul ingentem moribundae desuper umbram
alitis atque atris rorantes imbribus16 auras.

1 Autolycum Pius, Aut holitum V, Autolitum C | Phlogiumque T2, Bon.2, phogiumque VC | Deileonta Bon.2, deiolenta VC | secutos >M2, secutus V

2 Pelasgam Bon.1

3 halys M2, halyx V | amfractibus M, autfractibus V

4 thermodoon V | murmura M2, murmure V

5 Massageten C Pius, Messageton V | medumque M 2T1 mediumque V

6 cursus doctus quidam apud Harlesium, currus V

7 quam sanguine uexerit amnis V, quam uexerit amnis in aequor C

8 humeros M2T umeris V

9 sonat M2, isonat V

10 Indigena etaerupem iouis hinc tibi mauors V, corr. Politianus, Inde Genetaei rupes Iouis inde Tymauos (Tymanos Cb) C

11 Mossynoeci et vos Kr. Moossonychi (Moss. MC) uos et VC,vos Mossynoeci et Leo, Mossyni vos et vulgo | magrones VC

12 Bytheresque C | Philyreiaque C

13 titania M, itania V

14 revulsis cod. Bon., peruulsis V

15 nunc vulgo, non V

16 imbridus V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: