Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[102]
obiicitur communiter a duobus,
redire tibi in familiam non licet, non enim pater sine
liberis decessit. sed in hoc propria quisque eorum
quaestione nitetur. alter enim dicet abdicatum
[p. 462]
quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex
ipsa, qua repellitur, lege; supervacuum enim fuisse
prohiberi patris bonis abdicatum, si esset numero
alienorum; Nunc quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non
id efficiat, ne filius sit, sed ne heres sit. status
finitivus, quid sit filius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.