Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
his subtexitur argumentatio. Sed ne
illud quidem sine narratione est, dicente accusatore,
fuisti in eo loco, in quo tuus inimicus occisus est: Non
fui; dicendum enim, ubi fuerit. Quare ambitus
quoque causae et repetundarum hoc etiam plures
huiusmodi narrationes habere poterunt, quo plura
crimina; in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed
argumentis expositione contraria resistendum est
interdum singulis interdum universis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.