Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[36]
eadem adversus contradictiones nobis oppositas
praecepta sunt, hoc tamen amplius, quod circa eas
multi duobus vitiis diversis laborant. nam quidam
etiam in foro tanquam rem molestam et odiosam
praetereunt, et iis plerumque, quae composita domo
[p. 334]
attulerunt, contenti sine adversario dicunt; et scilicet
multo magis in scholis, in quibus non solum contradictiones omittuntur, verum etiam materiae ipsae sic
plerumque finguntur, ut nihil dici pro parte altera
possit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.