Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
sed non minore studio continetur haec facultas
quam paratur. ars enim semel percepta non labitur,1
stilus quoque intermissione paulum admodum de
celeritate deperdit; promptum hoc et in expedito
positum exercitatione sola continetur. hac uti sic
optimum est, ut cotidie dicamus audientibus pluribus,
maxime de quorum simus iudicio atque opinione
solliciti; rarum est enim ut satis se quisque vereatur.
1 labitur, ed. gryph: capitur, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.