Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[61]
iam enim tempus est dicendi, quae sit apta pronuntiatio. quae certe ea est, quae iis, de quibus
dicimus, accommodatur. quod quidem maxima ex
parte praestant ipsi motus animorum, sonatque vox,
ut feritur; sed cum sint alii veri adfectus, alii ficti
et imitati, veri naturaliter erumpunt, ut dolentium,
irascentium, indignantium, sed carent arte, ideoque
sunt disciplina et ratione formandi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.