Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
quanquam enim
stetisse ipsum in fastigio eloquentiæ fateor, ac vix,
quid adiici potuerit, inuenio, fortasse inventurus,
[p. 366]
quod adhuc abscisurum putem fuisse (nam fere
sic docti iudicaverunt, plurimum in eo virtutum,
nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur), tamen, quando
nec sapientis sibi nomen, minime sui contemptor,
asseruit et melius dicere, certe data longiore vita et
tempore1 ad componendum securiore, potuisset, non
maligne crediderim defuisse ei summam illam, ad
quam nemo propius accessit.
1 tempore, Burman: te, B.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.