Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35]
neque enim Academici, cum in utramque
disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec
Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone
non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse
vir fuit. verum et virtus quid sit, adversa ei malitia
detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione
manifestior, et plurima contrariis probantur. debent
ergo oratori sic esse adversariorum nota consilia ut
hostium imperatori.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.