[6] Verba M. Varronis ex libro Disciplinarum quinto haec sunt: “Aliud est 'quarto' praetorem fieri et 'quartum'; quod 'quarto' locum adsignificat ac tres ante factos, 'quartum' tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur Ennius recte, quod scripsit:
Quintus pater quartum' fit consul,et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet 'consul tertium' aut 'tertio,' extremas litteras non scripsit.”