[4] Non sunt enim generalia iussa neque de universis civibus, sed de singulis concepta; quocirca “privilegia” potius vocari debent, quia veteres “priva” dixerunt quae nos “singula” dicimus. Quo verbo Lucilius in primo Satirarum libro usus est:
abdomina thynni[p. 268]
Advenientibus priva dabo cephalaeaque acarnae.