[12] Sed in illo quoque itidem Vergilii versu:
Haec finis Priami fatorum,si mutes “haec” et “hic finis” dicas, durum atque absonum erit respuentque aures quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuavius facias, si mutes:
quem das finem, rex magne, laborum?Nam si ita dicas: (“quam das finem,” iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris. [p. 472]