[4] Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus verba haec sunt, subdidi:
Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.
Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae.
Increscunt animi, virescit volnere virtus.
Sicut fulica levis 1 volitat super aequora classis,
Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.
Quo magis in patriis possint opulescere campis.