[9] Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona volvi dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore vi 1 quadam propelli sursum 2 atque subici. Id enim significat verbum ὠθεῖ,, sicut alio in loco:
λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον.