II
[2arg] Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.AD philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat V. C., praeses Cretae provinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater. [2] Taurus, sectatoribus commodum dimissis, sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur. [3] Introivit provinciae praeses et cum eo pater; [4] assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit. [5] Allata mox una sella est, quae in promptu erat, atque dum aliae promebantur, apposita est. Invitavit Taurus patrem praesidis uti sederet. [6] Ad quae 1 ille ait: “Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est.” [7] “Absque praeiudicio,” inquit Taurus, “tu interea sede, dum 2 inspicimus quaerimusque utrum conveniat, tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est.” [8] Et cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, verba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum perpensatione. [9] Eorum verborum sententia haec fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura,