[p. 130] credebatur. In quo duo isti versus cum ita scripti forent:
Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrusadditam supra vidimus h litteram et “ahena” factum. [6] Sic in illo quoque Vergili versu in optimis libris scriptum invenimus:
Exultat, telis et luce coruscus aena,
Aut 1 foliis undam trepidi despumat aheni.
IV
[4arg] Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii “divinationem” appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint. 2CUM de constituendo accusatore quaeritur iudiciumque super ea re redditur cuinam potissimum ex duobus pluribusque accusatio subscriptiove in reum permittatur, ea res atque iudicum cognitio “divinatio” appellatur. [2] Id vocabulum quam ob causan ita factum sit, quaeri solet. [3] Gavius Bassus in tertio librorum, quos De Origine vocabulorum composuit, “Divinatio,” inquit, “iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet quam sententiam sese ferre par sit.” [4] Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna. [5] Sed videtur tamen significare velle idcirco dici “divinationem,” quod in aliis