Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 136] quod est “vellere,” in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui vehitur. “Vexare” autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is “vexari” proprie dicitur, sicuti “taxare” pressius crebriusque est quam “tangere,” unde id procul dubio inclinatum est, et “iactare” multo fusius largiusque est quam “iacere,” unde id verbum traductum est, et “quassare” quam “quatere” gravius violentiusque est. [6] Non igitur, quia vulgo dici solet “(vexatum esse” quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est. [7] M. Catonis verba sunt ex oratione quam De Achaeis scripsit: ' Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret "; “vexatam” Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit; M. Tullius IV. [8] In Verrem: “Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.” [9] De “inlaudato” autem duo videntur responderi posse. Unum est eiusmodi: Nemo quisquam tam
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.