Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“[p. 240] proximam mediam noctem in his horis viginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur.” [3] Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit; contra vero, qui in sex noctis horis posterioribus nascatur, eo die videri natum, qui post eam noctem diluxerit. [4] Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere. [5] Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem 1 totum id spatium unius diei nomine appellare; [5] multos vero in terra Umbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem; “quod quidem,” inquit, “nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam.” [7] Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam, multis argumentis ostenditur. [8] Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna, sed ea quae inter noctem fiunt diebus addicuntur, non noctibus; [9] quae igitur sex posterioribus noctis horis fiunt, eo die fieri dicuntur qui proximus eam noctem
1 insequentem, Damsté.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.