[p. 244] ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita et quasi operta veteris ritus significatione: [15]
Torquet (inquit) medios nox umida cursus[16] His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit, diem quem Romani “civilem” appellaverunt a sexta noctis hora oriri.
Et me saevus equis oriens afflavit anhelis.
III
[3arg] De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce verae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus in pistrino 1 et Naevius in carcere fabulas scriptitarint.VERUM esse comperior quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis quae dicuntur “ambiguae” crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius. [2] Hac enim iudicii norma Varronem quoque usum videmus. [3] Nam praeter illas unam et viginti quae “Varronianae” vocantur, quas idcirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probavit