“[p. 260] laus pro factis relicta, qui idem fecerat atque rem servaverat.” [20] Hanc Q. Caedici tribuni virtutem M. Cato tali suo testimonio decoravit. [21] Claudius autem Quadrigarius Annalis tertio non Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio.
VIII
[8arg] Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum, a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae.CUM Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, 1 regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio conveniret, promisit regem venenis necare, idque facile esse factu dixit, quoniam filius suus pocula in convivio regi ministraret. [2] Eam rem Fabricius ad senatum scripsit. [3] Senatus ad regem legatos misit mandavitque ut de Timochare nihil proderent, sed monerent uti rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem tutaretur. [4] Hoc ita, uti diximus, in Valeri Antiatis Historia scriptum est. [5] Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit, neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum 2 populo Romano laudes atque gratias scripsisse