“[p. 358] aut inique interpretantur quae scripta sunt aut vera esse non credunt.” [5] Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus eam rem dicendam aiunt quam “arduam” ; quia quod est “arduum” sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae erroribus. [6] Haec illi malivoli reprehensores dicunt. Sed “arduum” Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit quod Graeci χαλεπὸν appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum verborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret.
XVI
[16arg] De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata.M. VARRONEM et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam “senatuis” et “domuis” et “fluctuis,” qui est patrius casus ab eo quod est “senatus,” “domus” “fluctus” ; 1 huic “senatui,” “domui” 2 fluctui " ceteraque is consimilia pariter dixisse. [2] Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est:
Eius ánuis causa, opínor, quae est emórtua. 3[3] Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis