Liber Quintus
I
[1arg] Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus.*** 1 MUSONIUM philosophum solitum 2 accepimus. "Cum philosophus," inquit," hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudve quid disciplinarum disserit, tum qui audiunt si de summo et soluto pectore obvias vulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, si gestiunt, si vocum eius festivitatibus, si modulis verborum, si quibusdam quasi fritamentis 3 orationis moventur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et qui audiunt frustra esse, neque illi philosophum loqui, sed tibicinem canere. [2] Animus," inquit, "audientis philosophum, dum 4 quae dicuntur utilia ac salubria sunt et errorum atque vitiorum medicinas ferunt, laxamentum atque otium prolixe profuseque laudandi non habet. Quisquis ille est qui audit, nisi ille est plane deperditus, [3] inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat