Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 396] facta, “inpulverea,” ut dici solet, incruentaque victoria obvenit. [22] Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret. [23] Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit, ut lauro, non murto, coronaretur. [24] Marcus Cato obicit M. Fulvio Nobiliori quod milites per ambitum coronis de levissimis causis donasset. De qua re verba ipsa apposui Catonis: [25] “Iam principio quis vidit corona donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa essent?” [26] Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites qui 1 vallum curaverant aut qui puteum strenue foderant. [27] Praetereundum non est quod ad ovationes attinet, super quo dissensisse veteres scriptores accipio. Partim enim scripserunt qui ovaret introire solitum equo vehentem; set Sabinus Masurius pedibus ingredi ovantes dicit, sequentibus eos non militibus, sed universo senatu.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.