“[p. 426] ferinae iam pertaesum est, leone in venatum profecto, reliqui specum et viam ferme tridui permensus a militibus visus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus. [27] Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curavit. [28] Intellego autem,” inquit, “hunc quoque leonem, me tunc separato captum, gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre.” [29] Haec Apion dixisse Androclum tradit, eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata, atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum. [30] “Postea,” inquit, “videbamus Androclum et leonem, loro tenui revinctum, urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obvios dicere: ' Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis.'”
XV
[15arg] Corpusne sit vox an ἀσώματον varias esse philosophorum sententias.VETUS atque perpetua quaestio inter nobilissimos philosophorum agitata est, corpusne sit vox an incorporeum. [2] Hoc enim vocabulum quidam finxerunt proinde quod Graece dicitur ἀσώματον. [3] Corpus autem est quod aut efficient est aut patiens; id Graece definitur τὸ ἤτοι ποιοῦν ἢ πάσχον. [4] Quam