Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 4] mulierem coepisse concepti fetus signa atque sensum pati; exinde mense decimo peperisse natumque esse hunc P. Africanum qui Hannibalem et Carthaginienses in Africa bello Poenico secundo vicit. [5] Sed et eum inpendio magis ex rebus gestis quam ex illo ostento virum esse virtutis divinae creditum est. [6] Id etiam dicere haut piget, quod idem illi quos supra nominavi litteris mandaverint, Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extreme, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam Iovis atque ibi solum diu demorari, quasi consultantem de republica cum Iove, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios saevientes neque latrarent eum neque incurrerent. [7] Has volgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda. Ex quibus est unum huiuscemodi: [8] Assidebat oppugnabatque oppidum in Hispania, situ, 1 moenibus, defensoribus validum et munitum, re etiam cibaria copiosum, nullaque eius potiundi spes erat, et quodam die ius in castris sedens dicebat atque ex eo loco id oppidum procul visebatur, [9] Tum
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.