“[p. 44] νερώμενος morbo adfectus obit suum diem. At ille amans, [7] ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.”
IX
[9arg] “Peposci” et “memordi,” “pepugi” et “spepondi” et “cecurri” plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per a aut per u litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum quod viri non indocti neque ignobiles a verbo “descendo” non “descendi,” sed “descendidi” dixerunt.“POPOSCI,” “momordi,” “pupugi,” “cucurri” probabiliter dici videtur atque ita nunc omnes ferme doctiores hisce verbis utuntur. [2] Sed Q. Ennius in Saturis “memorderit” dixit per e litteram, non “momorderit:”
Meum (inquit) nón est, ac si mé canis memórderit.[3] Item Laberius in Gallis:
De íntegro património meo céntum milia númmum[4] Item idem Laberius in Coloratore:
Memórdi.
Itáque leni pruná percoctus símul sub dentes Múlieris
Veni, bis, ter memórdit.