[p. 64] scripsit, idque Brutum solitum dicere, et furti damnatum esse qui iumentum aliorsum duxerat quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat quam in quem locum petierat. [2] Itaque Q. Scaevola, in librorum quos De iure Civili composuit XVI., verba haec posuit: “Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit usus est, furti se obligavit.”
XVI
[16arg] Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae περὶ ᾿εδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.M. VARRO, in satura quam περὶ ᾿εδεσμάτων inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum, ciborum exquisitas delicias comprehendit. [2] Nam pleraque id genus, quae helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios. [3] Et ipsos quidem versus, cui otium erit in libro quo dixi positos legat; [4] genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae 1 Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est pavus e Samo, [5] Phrygia attagena,