[p. 68] experiundi vel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaret “obnoxius” quaeque eius vocabuli origo ac ratio esset. [2] Atque ille aspicit me, inludens levitatem quaestionis pravitatemque: “Obscuram,” inquit, “sane rem quaeris multaque prorsus vigilia indagandam! [3] Quis adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici 'obnoxium ' cui quid ab eo cui esse ' obnoxius' dicitur incommodari et noceri potest, ut qui 1 habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium? Quin potius,” inquit, “haec mittis nugalia et affers ea quae digna quaeri tractarique sint?” [4] Tum vero ego permotus, agendum iam oblique, ut cum homine stulto, existimavi et “Cetera,” inquam, vir doctissime, remotiora gravioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus venerit, tum quaeram ex te atque discam; sed enim quia dixi saepe 'obnoxius' et quid dicerem nescivi, didici ex te et scire nunc coepi quod non ego omnium solus, ut tibi sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in verbis Latinae princeps, quid esset 'obnoxius' nescivit; versus enim est in Sticho illius ita. scriptus:
nunc ego hercle perii pláne, non obnóxie,quod minime congruit cum ista, quam me docuisti,
2